previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

9. Nec mora nec cunctatio, sed calculis omnibus ducatum latrones unanimes ei deferunt, vestemque lautiusculam proferunt sumeret abiecto centunculo divite: sic reformatus singulos exosculatus et in summo pulvinari locatus cena poculisque magnis inauguratur. Tunc sermonibus mutuis de virginis [p. 312] fuga deque mea vectura et utrique destinata monstruosa morte cognoscit, et ubi locorum esset illa percontatus deductusque, visa ea, ut erat vinculis onusta, contorta et vituperanti nare discessit, etNon sum quidem tam brutus vel certe temerariusinquitUt scitum vestrum inhibeam. sed malae conscientiae reatum intra me sustinebo, si quod bonum mihi videtur dissimulavero. Sed prius fiduciam vestri causa sollicito mihi tribuite, cum praesertim vobis, si sententia haec mea displicuerit, liceat rursum ad asinum redire. Nam ego arbitror latrones,, quique eorum recte sapiunt, nihil anteferre lucro suo debere, ac ne ipsam quidem saepe et aliis damnosam ultionem. Ergo igitur si perdideritis in asino virginem, nihil amplius quam sine ullo compendio indignationem vestram exercueritis. Quin ego censeo deducendam eam ad quampiam civitatem ibique venundandam. Nec enim levi pretio distrahi poterit talis aetatula: nam et ipse quosdam lenones pridem cognitos habeo, quorum poterit unus magnis equidem talentis, ut arbitror, puellam istam praestinare, condigne natalibus suis fornicem processuram nec in similem fugam discursuram; non nihil etiam cum lupanari servierit, vindictae vobis depensuram Hanc ex animo quidem meo sententiam conducibilem protuli, sed vos vestrorum estis consiliorum rerumque domini.’

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: