Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
‘14. mea sorte in tuam recidit iniuriam.’ Tunc ego familiaris curiositatis admonitus factique causam delitescentem nudari gestiens suscipio: ‘ Omnium quidem nequissimus audacissimusque lorus iste, quem tibi verberandae destinasti, prius a me concisus atque laceratus interibit ipse quam tuam plumeam lacteamque contingat cutem. Sed mihi cum fide memora, quod tuum factum fati1scaevitas consecuta in meum convertit exitium. Adiuro enim tuum mihi carissimum caput, nulli me prorsus ac ne tibi quidem ipsi asseveranti posse credere; quod tu quicquam in meam cogitaveris perniciem: porro meditatus innoxios casus incertus vel etiam adversus culpae non potest addicere.’ Cum isto fine sermonis
2
[p. 122]
oculos Fotidis meae udos ac tremulos et prona libidine marcidos iam iamque semiadopertulos adnixis et sorbillantibus saviis sitienter hauriebam.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.