Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. diem ferme circa medium, cum iam flagrantia solis caleretur, in pago quodam apud notos ac familiares latronibus senes devertimus; sic enim primus aditus et sermo prolixus et oscula mutua, quamvis asino, sentire praestabant: nam et rebus eos quibusdam dorso meo depromptis munerabantur, et secretis gannitibus, quod essent latrocinio partae, videbantur indicare. Iamque nos omni sarcina levigatos in pratum proximum passim libero pastui tradidere, nec me cum asino vel equo meo compascuus coetus attinere potuit adhuc insolitum alioquin prandere faenum; sed plane pone stabulum prospectum hortulum iam fame perditus fidenter invado et, quamvis crudis holeribus, affatim tamen ventrem sagino, deosque comprecatus omnes cuncta prospectabam loca, sicubi forte conterminis in hortulis candens repperirem rosarium. Nam et ipsa solitudo iam mihi bonam fiduciam tribuebat, si devius et frutectis absconditus sumpto remedio de iumenti quadripedis incurvo gradu rursum erectus in hominem, inspectante nullo, resurgerem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.