Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
9. non parvas pecunias, sed assiduis interrogationibus argumento satietate iam defecti, rursum ad viam prodeunt, via tota quam nocte confeceramus longe peiorem. Quidni? Lacunosis incilibus
[p. 414]
voraginosam, partim stagnanti palude fluidam et alibi subluvie caenosa lubricam. Crebris denique offensaculis et assiduis lapsibus iam contusis cruribus meis vix tandem ad campestres semitas fessus evadere potui. Et ecce nobis repente de tergo manipulus armati supercurrunt equites, aegreque cohibita equorum curriculi rabie, Philebum ceterosque comites eius involant avidi colloque constricto et sacrilegos impurosque compellantes interdum pugnis obverberant, necnon manicis etiam cunctos coartant et identidem ingenti sermone comprimunt, promerent potius aureum cantharum, promerent auctoramentum illud sui sceleris, quod simulatione sollemnium, quae in operto factitaverant, ab ipsis pulvinaribus matris deum clanculo furati, prorsus quasi possent tanti facinoris evadere supplicium tacita profectione, adhuc luce dubia
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.