Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
5. Atille: Istud quidem, quod polliceris, aequibonique facio, verum quod inchoaveram porro exordiar. Sed tibi prius deierabo solem istum omnividentem 1deum me re vera comperta memorare, nec vos ulterius dubitabitis si Thessaliae proximam civitatem perveneritis, quod ibidem passim per ora populi sermo iactetur quae palam gesta sunt. Sed ut prius noritis cuiatis sim; Aegiensis: audite et quo quaestu me teneam; melle vel casco et huiuscemodi cauponiorum mercibus per Thessaliam Aetoliam Boeotiam ultro citro discurrens. Comperto itaque Hypatae, quae civitas cunctae Thessaliae antepollet, caseum recens et sciti saporis admodum commodo pretio distrahi, festinus adcucurri id omne praestinaturus. Sed, ut fieri assolet, sinistro pede profectum me spes compendii frustrata est; omne enim pridie Lupus negotiator magnarius coemerat. Ergo
2
[p. 10]
igitur inefficaci celeritate fatigatus commodum vespera
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.