Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
13. Ad haec renidens Milo ‘ Qua ’ inquit ‘ Corporis habitudine praeditus quove nomine nuncupatus hic iste Chaldaeus est?’ ‘ Procerus ’ inquam ‘ Et suffusculus, Diophanes nomine.’‘ Ipse est,’ ait ‘Nec ullus alius: nam et hic apud nos multa multis similiter effatus non parvas stipes, immo vero mercedes opimas iam consecutus fortunam scaevam, an saevam verius dixerim, miser incidit. Nam die quadam cum frequentis populi circulo consaeptus coronae circumstantium fata donaret, Cerdo quidam nomine negotiator accessit eum diem commodum peregrinationi cupiens: quem cum electum destinasset ille, iam deposita crumena, iam profusis nummulis, iam dinumeratis centum denarium, quos) mercedem divinationis auferret, ecce quidam dei nobilibus adulescentulus a tergo arrepens eum lacinia prehendit et conversum amplexus exosculatur artissime. At ille ubi primum consaviatus eum iuxtim se ut assidat effecit, et attonitus repentinae visionis stupore et praesentis negotii quod gerebat oblitus,
[p. 70]
infit ad eum ‘Quam olim equidem exoptatus nobis advenis? ‘Respondit ad haec ille alius,’ Commodum vespera oriente: sed vicissim tu quoque, frater, mihi memora quemadmodum exinde ut de Euboea insula! festinus enavigasti, et maris et viae confeceris iter.’
’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.