Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
‘13. Suscipit Psyche singultu lacrimoso sermonem incertans: ‘Iamdudum, quod sciam, fidei atque parciloquio meo perpendisti documenta, nec eo setius approbabitur tibi nunc etiam firmatas animi mei. Tu modo Zephyro nostro rursum praecipe fungatur obsequio, et in vicem denegatae sacrosanctae
[p. 220]
imaginis tuae redde saltem conspectum sororum. Per istos cinnameos et undique pendulos crines tuos, per teneras et teretes et mei similes genas, per pectus nescioquo calore fervidum, sic in hoc saltem parvulo cognoscam faciem tuam: supplicis anxiae piis precibus erogatus germani complexus indulge fructum et tibi devotae Psychae animam gaudio recrea. Nec quicquam amplius in tuo vultu requiro, iam nil officiunt mihi vel ipsae nocturnae tenebrae: teneo te meum lumen.’ His verbis et amplexibus mollibus decantatus maritus, lacrimasque eius suis crinibus detergens, se facturum spopondit et praevertit statim lumen nascentis diei. ’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.