previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

41. At miles ille, ut postea didici, tandem velut emersus gravi crapula, nutabundus tamen et tot plagarum dolore saucius baculoque se vix sustinens civitatem adventat, confususque de impotentia deque inertia sua quicquam ad quemquam referre popularium, sed tacitus iniuriam devorans, quosdam commilitones nanctus, is tantum clades enarrat suas. Placuit ut ipse quidem contubernio se tantisper absconderet (nam praeter propriam contumeliam militaris etiam sacramenti genium ob amissam spatham verebatur), ipsi autem signis nostris enotatis investigationi vindictaeque sedulam darent operam: nec defuit vicinus perfidus qui nos illico occultari nuntiaret. Tum commilitones accersitis magistratibus mentiuntur sese multi pretii vasculum argenteum praesidis in via perdidisse, idque hortulanum quendam repperisse nec velle restituere, sed apud familiarem quendam sibi delitescere. Tunc magistratus et damno [p. 468] et praesidis nomine cognito veniunt ad deversorii nostri fores claraque voce denuntiant hospiti nostro nos, quos occultaret apud se certo certius, dedere potius quam discrimen proprii subiret capitis. Nec ille tantillum conterritus salutique studens eius quem in suam receperat fidem, quicquam de nobis fatetur ac diebus plusculis nec vidisse quidem illum hortulanum contendit: contra commilitones ibi nec uspiam illum delitescere adiurantes genium principis contendebant. Postremum magistratibus placuit obstinate denegantem scrutinio detegere; immissis itaque lictoribus ceterisque publicis ministeriis angulatim cuncta sedulo perlustrari iubent: nec quisquam mortalium ac ne ipse quidem asinus intra limen comparere

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: