Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
35. Ergo igitur non de pudore iam sed de salute ipsa sollicitus, dum magister meus lectulo probe coaptando districtus inseruit et tota familia partim ministerio venationis occupata, partim voluptario spectaculo attonita meis cogitationibus liberum tribuebatur; arbitrium, nec magnopere quisquam custodiendum tam mansuetum putabat asinum, paulatim furtivum pedem proferens portam, quae proxuma est, potitus, iam cursu me celerrimo proripio, sexque totis passuum milibus perniciter confectis Cenchreas pervado, quod oppidum audit quidem nobilissimae coloniae Corinthiensium, alluitur autem Aegaeo et Saronico mari: inibi portus etiam tutissimum navium receptaculum magno frequentatur populo. Vitatis ergo turbulis et electo secreto litore prope ipsas fluctuum aspergines in quodam mollissimo harenae gremio lassum corpus porrectus refoveo: nam et ultimam diei metam curriculum solis deflexerat, et vespernae me quieti traditum dulcis somnus oppresserat.
[p. 538]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.