Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
‘26. Commodum noctis inducias cantus perstrepebat
[p. 88]
cristatae cohortis; tandem expergitus et nimio pavore perterritus cadaver accurro et admoto lumine revelataque eius facie rimabar singula, quae cuncta convenerant: ecce uxor misella flens cum hesternis testibus introrumpit anxia, et statim corpori superruens multumque ac diu deosculata sub arbitrio luminis recognoscit omnia. Et conversa Philodespotum requirit actorem: ei praecipit, bono custodi redderet sine mora praemium, et oblato statim ‘ Summas ’ inquit ‘ Tibi, iuvenis, gratias agimus et Hercule ob sedulum istud ministerium inter ceteros familiares dehinc numerabimus.’ Ad haec ego insperato lucro diffusus in gaudium et in aureos refulgentes, quos identidem manu mea ventilabam attonitus, ‘ Immo ’ inquam ‘ Domina, de famulis tuis unum putato, et quotiens operam nostram desiderabis, fideliter impera.’ Vix effatum me statim familiares omnes nefarium exsecrati raptis cuiusquemodi telis insequuntur: pugnis ille malas offendere, scapulas alius cubitis impingere, palmis infestis hic latera suffodere,calcibus insultare,capillos distrahere,vestem discindere. Sic in modum superbi iuvenis Adonei vel musae vatis Pimpleidos 1laceratus atque discerptus domo proturbor.
’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.