Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
‘8. evasi modum: sumpta veste muliebri florida in sinus flaccidos abundante, mitellaque textili confecto capite, calceis femininis albis illis et tenuibus indutus et in sequiorem sexum incertus atque absconditus, asello spicas hordeacias gerenti residens per medias acies infesti militis transabivi; nam mulierem putantes asinariam concedebant liberos abitus, quippe cum mihi etiam tunc depiles genae levi pueritia splendicarent. Nec ab illa tamen paterna gloria vel mea virtute descivi, quamquam semitrepidus iuxta mucrones Martios constitutus, sed habitus alieni fallacia tectus, villas seu castella solus aggrediens, viaticulum mihi corrasi,’ et diloricatis statim pannulis in medium duo milia profudit aureorum, et ‘ En ’ inquit ‘ Istam sportulam, immo vero dotem collegio vestro libens meque vobis ducem fidissimum, si tamen non recusatis, offero, brevi temporis spatio lapideam istam domum vestram facturus auream.’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.