Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
18. Nec tamen post tantas meas clades immodico sarcinae pondere contentus, cum fluvium transcendet remus, qui forte praeter viam defluebat, peronibus suis ab aquae madore consulens ipse quoque insuper lumbos meos insiliens residebat, exiguum scilicet et illud tantae molis superpondium: ac si quo casu lima caenoso ripae supercilio lubricante oneris impatientia
[p. 328]
prolapsus deruissem, cum deberet egregius agaso manum porrigere, capistro suspendere, cauda sublevare, certe partem tanti oneris, quoad resurgerem saltem, detrahere, nullum quidem defesso mihi ferebat auxilium, sed occipiens a capite, immo vero et ipsis auribus, totum me compilabat, ceciditque 1fusti grandissimo, donec fomenti vice ipsae me plagae suscitarent. Idem mihi talem etiam excogitavit perniciem: spinas acerrumas et punctu venenato viriosas in fascem tortili nodo constrictas caudae meae pensilem deligavit cruciatum, ut incessu meo commotae incitataeque funestis aculeis infeste me convulnerarent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.