Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
26. nequirent. Diu denique gratiarum gerendarum sermone prolixo commoratus, tandem digredior, et recta patrium Larem revisurus meum post aliquam multum temporis, contendo; paucisque post diebus, deae potentis instinctu, raptim constrictis sarcinulis, nave conscensa Romam versus profectionem dirigo; tutusque prosperitate ventorum ferentium Augusti portum
[p. 586]
celerrime ac dehinc carpento pervolavi, vesperanus quam dies insequebatur Iduum Decemblium sacrosanctam istam civitatem accedo. Nec ullum tam praecipuum mihi exinde studium fuit, quarti cotidie supplicare summo nummi reginae Isidis, quae, de templi situ sumpto nomine, Campensis summa cum veneratione propitiatur. Eram cultor denique assiduus, fani quidem advena, religionis autem indigena.
Ecce transcurso signifero circulo sol magnus annum compleverat, et quietem meam rursus interpellat numinis benefici cura pervigilis et rursus teletae, I rursus sacrorum commonet. Mirabar quid rei temptaret, quid pronuntiaret futurum; quidni? Plenissime
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.