Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
6. At ego curiosus alioquin, ut primum artis magicae semper optatum nomen audivi, tantum a cautela Pamphiles afui ut etiam ultro gestirem tali magisterio me vel ampla eum mercede tradere et prorsus in ipsum barathrum saltu concito praecipitare. Festinus denique et vecors animi, manu eius velut catena quadam memet expedio et, ‘Salve’ propere addito, ad Milonis hospitium perniciter evolo; ae dum amenti
[p. 58]
similis celero vestigium, ‘ Age ’ inquam ‘ Luci, evigila et tecum esto: habes exoptatam occasionem et voto diutino potiris. Fabulis miris 1explere pectus, aufer, formidines pueriles, comminus cum re ipsa naviter congredere, et a nexu quidem venerio hospitis tuae tempera et probi Milonis genialem torum religiosus! suspice; verum enimvero Fotis famula petatur enixe. Nam et forma scitula et moribus ludicra et prorsus argutula est. Vesperi quoque cum somno concedere,?, et in cubiculum te deduxit comiter, et blande lectulo, collocavit, et satis amanter cooperuit, et osculato tuo capite quam invita discederet vultu prodidit, denique saepe retrorsa respiciens substitit. Quod bonum felix et faustum itaque, licet salutare non erit, Fotis illa temptetur.’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.