previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

26. compellunt, et unusQuousqueinquitRuptum istum asellum, nunc etiam claudum, frustra pascemus?’, et alius: ‘Quid quod et pessimo pede domum nostram accessit, nec quicquam idonei lucri exinde [p. 286] cepimus sed vulnera et fortissimorum occisiones.’ Alius iterum: ‘ Certe ego cum primum sarcinas istas quamquam invitus pertulerit, protinus eum vulturiis gratissimum pabulum futurum praecipitabo.’ Dum secum mitissimi homines altercant de mea nece, iam et domum perveneramus, nam timor ungulas mihi alas fecerat. Tum quae ferebamus amoliti properiter, nulla salutis nostrae cura sed ne meae quidem necis habita, comitibus adscitis qui vulnerati remanserant, dudum recurrunt reliqua laturi1taedio, ut aiebant, nostrae tarditatis. Nec me tamen mediocris carpebat scrupulus contemplatione comminatae mihi mortis, et ipse mecum: ‘ Quid stas, Luci, vel quid iam novissimum expectas? Mors, et haec acerbissima, decreto latronum tibi comparata est; Nec magno conatu res indiget; vides istas rupinas proximas et praeacutas in his prominentes silices, quae te penetrantes antequam decidens, membratim dissipabunt. Nam et illa ipsa praeclara magia tua vultum laboresque tibi tantum asini, verum corium non asini crassum sed hirudinis tenue membranulum circumdedit. Quin igitur masculum tandem sumis animum tuaeque saluti dum licet consulis? Habes summam opportunitatem fugae, dum latrones absunt An custodiam anus semimortuae formidabis, quam licet claudi pedis tui calce unica finire poteris? Sed quo gentium capessetur fuga vel hospitium quis dabit? Haec quidem inepta et prorsus asinina cogitatio: quis enim viantium vectorem suum non libenter auferat secum?’

1

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: