Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
‘3. Diu denique deliberaverat secum Thrasyllus, quod nec clandestinis colloquiis opportunum repperiret locum, et adulterinae Veneris magis magisque praeclusos aditus copia custodientium cerneret novaeque atque gliscentis affectionis firmissimum vinculum noni posse dissociari perspiceret, et puellae, si vellet, quanquam velle non posset, furatrinae coniugalis incommodaret rudimentum; et tamen ad hoc ipsum quod non potest, contentiosa pernicie, quasi posset, impellitur: quod nunc arduum factu putatur, amore per dies roborato facile videtur effectu. Spectata denique sed, oro, sollicitis animis intendite, quorsum furiosae libidinis proruperint impetus.
’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.