previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

3. et orchestrae mediae sistunt. Sic rursum praeconis amplo boatu citatus accusator quidam senior exsurgit, 1 [p. 104] et ad dicendi spatium vasculo quodam in vicem coli graciliter fistulato ac per hoc guttatim defluo infusa aqua, populum sic adorat: ‘Neque parva res ac praecipue pacem civitatis cunctae respiciens et exemplo serio profutura tractatur Quirites sanctissimi. Quare magis congruit sedulo singulos atque universos vos pro dignitate publica providere, ne nefarius homicida tot caedium lanienam, quam cruenter exercuit, impune commiserit. Nec me putetis privatis simultatibus instinctum odio proprio saevire: sum namque nocturnae custodiae praefectus, nec in hodiernum credo quemquam pervigilem diligentiam meam culpare posse. Rem denique ipsam et quae nocte gesta, sunt cum fide proferam: nam cum fere iam tertia vigilia scrupulosa diligentia cunctae civitatis ostiatim singula considerans circumirem, conspicio istum crudelissimum iuvenem mucrone destricto passim caedibus operantem, iamque tres numero saevitia eius interemptos ante pedes ipsius spirantibus2adhuc corporibus in multo sanguine palpitantes. Et ipse quidem conscientia tanti facinoris merito permotus statim profugit et in domum quandam praesidio tenebrarum elapsus perpetem noctem delituit; sed providentia deum, quae nihil impunitum nocentibus permittit, priusquam iste clandestinis itineribus elaberetur, mane praestolatus ad gravissimum iudicii vestri sacramentum eum curavi perducere. Habetis 3 [p. 106] itaque reum tot caedibus impiatum, reum coram deprensum, reum peregrinum: constanter itaque in hominem alienum ferte sententias de eo crimine, quodetiam in vestrum civem severiter vindicaretis.’

1 MSS populum. This is Gruter's emendation.

2

3 So van der Vliet for the MSS' spirantes.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: