Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
16. Talibus aerumnis edomitum novis Fortuna saeva tradidit cruciatibus, scilicet ut, quod aiunt, domi forisque fortibus factis adoriae plenae gloriarer., Equinis armentis namque me congregem pastor egregius mandati dominici serus anscultator aliquando permisit: at ego tandem liber asinus, laetus et tripudians graduque molli gestiens equas opportunissimas iam mihi concubinas futuras deligebam. Sed haec etiam spes hilarior in capitale processit exitium: mares enim ob admissariam Venerem 1pasti satianter ac diu saginati, terribiles alioquin et utique quovis asino fortiores, de me metuentes sibi et adulterio degeneri praecaventes, nec hospitalis Iovis servato foedere rivalem summo furentes persequuntur odio. hic, elatis in altum vastis pectoribus, arduus capite en sublimis vertice primoribus in me pugillatur ungulis, ille terga pulposis torulis obesa convertens postremis velitatur calcibus, alius hinnitu maligno comminatus, remulsis auribus dentiumque candentium renudatis asceis, totum me commorsicat. Sic apud historiam de rege Thracio legeram, qui miseros hospites ferinis equis suis lacerandos devorandosque porrigebat: adeo ille praepotens tyrannus sic parcus hordei fuit, ui edacium iumentorum famem corporum humanorum largitione sedaret.
2
[p. 326]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.