Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
19. Ego igitur ancipiti malo laborabam: nam cum me cursu proripueram fugiens acerbissimos incursus, vehementiore nisu spinarum feriebar; si dolori parcens paululum restitissem, plagis compellebar ad cursum. Nec quicquam videbatur aliud excogitare puer ille nequissimus quam ut me quoquo modo perditum iret, idque iurans etiam nonnunquam comminabatur. Et plane fuit quod eius detestabilem malitiam ad peiores conatus stimularet: nam quadam die, nimia eius insolentia expugnata patientia mea, calces in eum validas extulerant. Denique tale facinus in me comminiscitur: stuppae sarincae me satis onustum probeque funiculis constrictum producit in viam deque proxima villula spirantem carbunculum furatus, oneris in ipso meditullio reponit. Iamque fomento tenui calescens et enutritus ignis surgebat in flammas et totum me funestus ardor invaserat, nec
1
[p. 330]
ullum pestis extremae suffugium nec salutis aliquod apparet solacium, et ustrina tales moras non
sustinens et meliora consilia praevertitur.
1 After compilabat the MSS have cidit, which is no word and does not make sense. Ceciditque will construe, though the sudden change from imperfect to perfect is awkward.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.