previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

27. Sic effectum est ut in alterum diem clades differretur mea, at ego gratias agebam bono puero, quod saltem mortuus unam carnificinae meae dieculam donasset. Nec tamen tantillum saltem gratulationi meae quietive spatium datum: nam mater pueri mortem deplorans acerbam filii, fleta et lacrimosa fuscaque veste contecta, ambabus manibus trahens cinerosam canitiem, eiulans et exinde proclamans stabulum irrumpit meum, tunsisque ac diverberatis vehementer uberibus incipit: ‘ Et nunc iste securus incumbens praesepio voracitati suae deservit et insatiabilem profundumque ventrem semper esitando distendit, nec aerumnae meae miseretur vel detestabilem casum defuncti magistri recordatur, sed scilicet senectam infirmitatemque meam contemnit ae despicit et impune se laturum tantum scelus credit. At utcumque se praesumit innocentem; est enim congruens pessimis conatibus contra noxiam conscientiam sperare securitatem. Nam pro deum fidem, quadrupes nequissime, licet precariam vocis usuram sumeres, cui tandem vel ineptissimo persuadere possis atrocitatem istam culpa carere, eum propugnare pedibus et arcere morsibus misello puero potueris? An ipsum quidem saepius incursare calcibus potuisti, moriturum vero defendere alacritate simili nequisti? Certe dorso receptum auferres protinus et infesti latronis cruentis manibus eriperes, [p. 342] postiemum deserto deiectoque illo conservo magistro comite pastore non solus aufugeres. An ignoras eos etiam, qui morituris auxilium salutare denegarint, quod contra bonos mores id ipsum fecerint, solere puniri? Sed non diutius meis cladibus laetaberis, homicida: senties, efficiam, misero dolori naturales

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: