Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
23. clara lux oppressit: tandem itaque asinali verecundia ductus, aegerrime tamen digrediens rivulo proximo sitim lenio. Nec mora, cum latrones ultro anxii atque solliciti remeant, nullam quidem prorsus sarcinam vel omnino, licet vilem, laciniam ferentes sed tantum gladiis totis,1totis manibus, immo factionis suae cunctis viribus unicam virginem filo liberalem et, ut matronatus eius indicabat, summatem regionis, puellam mehercules et asino tali concupiscendam, maerentem et crines cum veste sua lacerantem advehebant. Eam simul intrantes 2speluncam verbisque quae dolebat minora facientes sic alloquuntur: ‘Tu quidem salutis et pudicitiae secura brevem patientiam nostro compendio tribue, quos ad istam sectam paupertatis necessitas adegit. Parentes autem tui de tanto suarum divitiarum cumulo, quamquam satis cupidi, tamen sine mora parabunt scilicet idoneam sui sanguinis redemptionem.’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.