Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
‘29. Haec quiritans properiter emergit e mari, suumque protinus aureum thalamum petit, et reperto,
sicut audierat, aegroto puero iam inde a foribus
quam maxine boans, ‘ Honesta’ inquit ‘ Haec et
natalibus nostris bonaeque tuae frugi congruentia,
ut primum quidem tuae parentis, immo dominae
praecepta calcares, nec sordidis amoribus inimicam meam cruciares, verum etiam hoc aetatis puer tuis licentiosis et immaturis iungeres amplexibus, ut egi
nurum scilicet tolerarem inimicam! Sed utique
praesumis, nugo et corruptor et inamabilis, te solum
1
[p. 244]
generosum, nec me iam per aetatem posse concipere velim ergo scias multo te meliorem filium alium genituram; immo, ut contumeliam magis sentias, aliquem de meis adoptaturam vernulis eique donaturam istas pinnas et flammas et arcum et ipsas sagittas et omnem meam supellectilem, quam tibi non ad hos usus dederam: nec enim de patris tui bonis ad ’’
1 I do not feel absolutely certain that grammar requires the subject of cupere to be expressed; but I adopt Rossbach's suggestion of the insertion of illum, which is quite likely to have dropped out owing to its resemblance to the last part of the preceding word.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.