Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
15. Haec Milone diutine sermocinante tacitus ingemescebam, mihique non mediocriter suscensebam
[p. 72]
quod ultro inducta serie inopportunarum fabularum partem bonam vesperae eiusque gratissimum fructum amitterem; et tandem denique devorato pudore ad Milonem aio ‘Ferat suam Diophanes ille fortunam et spolia populorum rursum conferat mari pariter ac terrae, mihi vero fatigationis hesternae etiamnunc saucio da veniam maturius concedam cubitum,’ et cum dicto facesso, et cubiculum meum contendo, atque illic deprehendo epularum dispositiones satis concinnas. Nam et pueris extra limen, credo ut arbitrio nocturni gannitus ablegarentur, humi quam procul distratum fuerat, et grabatulum meum astitit mensula cenae totius honestas reliquias tolerans, et calices boni, iam infuso latice semipleni, solam temperiem sustinentes, et lagoena iuxta orificio caesim dehiscente patescens facilis hauritu, prorsus gladiatoriae Veneris antecenia.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.