Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
21. Is finis nobis et sermonis et itineris communis fuit: nam comites utrique ad villulam proximam laevorsum abierunt. Ego vero quod primum ingressu stabulum conspicatus sum, accessi, et de quadam anu caupona illico percontor ‘ Estne’ inquam ‘ Hypata haec civitas?’ Adnuit. ‘Nostine Milouem quendam e primoribus?’ Arrisit et ‘Vere’ inquit ‘Primus istic perhibetur Milo, qui extra pomerium et urbem totam colit.’ ‘Remoto ’ inquam ‘ Ioco, parens optima, dic oro et cuiatis sit et quibus deversetur aedibus?’ ‘ Videsne ’ inquit ‘ Extremas fenestras, quae foris urbem prospiciunt et altrinsecus fores proximum respicientes angiportum? Inibi iste Milo deversatur ampliter nummatus et longe opulentus, verum extremae avaritiae et sordis infimae infamis homo, foenus denique copiosum sub arrabone auri et argenti crebriter exercens, exiguo Lare inclusus et aerugini semper intentus, cum uxorem etiam calamitatis suae comitem habeat. Neque praeter unicam pascit ancillam et habitu mendicantis semper incedit.’
Ad haec ego risum subicio: ‘ Benigne ’ inquam ‘ Et prospicue Demeas meus in me consuluit, qui peregrinaturum tali viro conciliavit, in cuius hospitio
’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.