Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
11. Nec mora, cum dei dignati pedibus humanis incedere prodeunt: hic horrendus ille superum commeator et inferum, nunc atra nunc aurea facie sublimis, attollens canis cervices arduas Anubis, laeva caduceum gerens, dextera palmam virentem quatiens; huius vestigium continuum sequebatur bos in erectum levata statum, bos, omniparentis deae
1
[p. 558]
fecundum simulacrum, quod residens numeris suis proferebat unus e ministerio beato gressu gestuosus. Ferebatur ab alio cista secretorum capax penitus celans operta magnificae religionis. Gerebat alius felici suo gremio summi numinis venerandam effigiem, non pecoris, non avis, non ferae, ac ne hominis quidem ipsius consimilem, sed sollerti repertu etiam ipsa novitate reverendam altioris utcumque et magno silentio tegendae religionis argumentum ineffabile, sed ad istum plane modum fulgente auro figuratam: urnula faberrime cavata, fundo quam rotundo, miris extrinsecus simulacris Aegyptiorum effigiata; eius orificium non altiuscule levatum in canalem porrectum longo rivulo prominebat; ex alia vero parte multum recedens spatiosa dilatione adhaerebat ansa, quam contorto nodulo supersedebat aspis squameae cervicis striato tumore sublimis.
1 The MSS have altaria, id est auxilia. I accept Kaibel's suggestion of auxillas, " sacrificial pots " (a word found in the grammarian Festus and in the glossaries). The MS reading arose from the incorporation of an explanatory gloss.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.