Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
5. Is gracili pauperie laborans fabriles operas praebendo parvis illis mercedibus vitam tenebat. Erat ei tamen uxorcula etiam, satis quidem tenuis et ipsa, verum tamen postrema lascivia famigerabilis. Sed die quadam dum matutino ille ad opus susceptum proficiscitur, statim latenter irrepit eius hospitium temerarius adulter: ac dum Veneris colluctationibus securius operantur, maritus ignarus rerum ac nihil etiam tum tale suspicans improvisus hospitium repetit. Iamque clausis et obseratis foribus uxoris laudata continentia ianuam pulsat, sibilo etiam praesentiam suam denuntiante: tunc mulier callida et ad
1
[p. 408]
huiusmodi flagitia perastutula tenacissimis amplexibus expeditum hominem dolio, quod erat in angulo semiobrutum sed alias vacuum, dissimulanter abscondit, et patefactis aedibus adhuc introeuntem maritum aspero sermone accipit: ‘Siccine vacuus et otiosus insinuatis manibus ambulabis mihi nec obito consueto labore vitae nostrae prospicies et aliquid cibatui parabis? At ego misera pernox et per diem lanificio nervos meos contorqueo, ut intra cellulam nostram saltem lucerna luceat. Quanto me felicior Daphne vicina, quae mero et prandio matutino saucia cum ’
1 Vesana praesumptio has a double meaning which it is not easy to render into English. Lucius had stated above
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.