Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22. Hactenus adhuc anicula garriente suscipit mulier: ‘ Beatam illam quae tam constantis sodalis libertate fruitur! At ego misella molae etiam sonum et ecce illius scabiosi asini faciem timentem familiarem incidi.’ Ad haec anus: ‘Iam tibi ego probe suasum et confirmatum animi amatorem illum alacrem vadimonium sistam,’ et insuper condicta vespertina regressione cubiculo facessit. At pudica uxor statim cenas saliares comparat, vina pretiosa defaecat, pulmenta recentia tuccetis temperat mensa largiter instructa. Denique ut dei cuiusdam adventus, sic expectatur adulteri; nam et opportune maritus foris apud naccam proximum cenitabat. Ergo igitur metis die 1
2
3
[p. 436]
propinquante helcio tandem absolutus refectuique secure redditus non tam Hercule laboris libertatem, gratulabar, quam quod revelatis luminibus libere iam cunctas facinorosae mulieris artes prospectare poteram. Sol ipsum quidem delapsus Oceanum subterrenas orbis plagas illuminabat, et ecce nequissimae anus adhaerens lateri temerarius adulter adventat, puer admodum et adhuc lubrico genarum splendore conspicuus, adhuc adulteros ipse delectans: hunc multis admodum saviis exceptum mulier cenam
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.