Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1. DIE sequenti meus quidem dominus hortulanus quid egerit nescio, me tamen miles ille, qui propter eximiam impotentiam pulcherrime vapularat, ab illo praesepio nullo equidem contradicente deductum abducit atque a suo contubernio (hoc enim mihi videbatur) sarcinis propriis onustum et prorsum exornatum armatumque militariter producit ad viam. Nam et galeam gerebam nitore praemicantem et scutum longius relucens sed etiam lanceam longissimo hastili conspicuam, quae scilicet non disciplinae tunc quidem causa sed propter terrendos miseros viatores in summo atque edito sarcinarum cumulo ad instar exercitus sedulo composuerat. Confecta campestri nec adeo difficili via ad quandam civitatulam pervenimus, nec in stabulo sed in domo cuiusdam decurionis devertimus, statimque me commendato cuidam servulo ipse ad praepositum suum, qui mille armatorum ducatum sustinebat, sollicite proficiscitur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.