Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
‘11. proeliabor.’ His et talibus obgannitis sermonibus inter nos discessum est.
Commodum meridies accesserat, et mittit mihi Byrrhaena xeniola, porcum opimum et quinque gallinulas et vini cadum in aetate pretiosi. Tunc ego vocata Fotide, ‘Ecce’ inquam ‘Veneris hortator et armiger Liber advenit ultro. Vinum istud hodie sorbamus omne, quod nobis restinguat pudoris ignaviam et alacrem vigorem libidinis incutiat. Hac
[p. 66]
enim sitarchia navigium Veneris indiget sola, ut in nocte pervigili et oleo lucerna et vino calix abundet.’
Diem ceterum lavacro ac dein cenae dedimus: nam Milonis boni concinnaticiam mensulam rogatus accubueram quam pote tutus ab uxoris eius aspectu,; Byrrhaenae monitorum memor, et perinde in eius faciem oculos meos ac si in Avernum lacum formidans deieceram, sed assidue respiciens praeministrantem Fotidem inibi recreabar animi; cum ecce iam vespera lucernam intuens Pamphile, ‘ Quam largus’ inquit ‘ Imber aderit crastino,’ et percontanti marito qui comperisset istud, respondit sibi lucernam praedicere. Quod dictum ipsius Milo I risu secutus, ‘ Grandem’ inquit ‘ Istam lucernam Sibyllam pascimus, quae cuncta caeli negotia et ’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.