Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
19. Frequens ibi numerus epulonum et utpote apud primatem feminam flos ipse civitatis. Mensae opipare citro et ebore nitentes, lecti aureis vestibus intecti, ampli calices variae quidem gratiae sed pretiositatis unius. Hic vitrum fabre sigillatum, ibi crystallum impunctum, argentum alibi clarum et aurum fulgurans et succinum mire cavatum et lapides ut bibas, et quicquid fieri non potest, ibi est. Diribitores plusculi splendide amicti fercula copiosa
[p. 78]
scitule subministrare, pueri calami strati pulchre indusiati gemmas formatas in pocula vini vetusti frequenter offerre.
Iam illatis luminibus epularis sermo percrebruit, iam risus affluens et ioci liberales et cavillus hinc inde; tum infit ad me Byrrhaena: ‘ Quam commode versaris in nostra patria? Quod sciam, templis et lavacris et ceteris operibus longe cunctas civitates antecellimus, utensilium praeterea pollemus affatim, Certe libertas otioso, et negotioso quidem advenae Romana frequentia, modesto vero hospiti quies villatica; omni denique provinciae voluptarii secessus ’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.