[19]
non ita tecum
ago; cum his1 haec a me haberi oratio potest2 qui ita disputant,
se, si qua res ad unum deferenda sit, ad Cn. Pompeium
delaturos potissimum; sed se extra ordinem nihil cuiquam
dare; cum3 Pompeio datum sit, id se pro dignitate hominis
ornare et tueri solere. Horum ego sententiam ne laudem
impedior Cn. Pompei triumphis, quibus ille, cum esset extra
ordinem ad patriam defendendam vocatus, auxit nomen
populi Romani imperiumque honestavit: constantiam probo,
qua mihi quoque utendum fuit, quo ille auctore extra ordinem
bellum cum Mithridate Tigraneque gessit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.