[101]
an ego tantam
aut animi duritiam habere aut oculorum impudentiam possim
ut, cuius urbis servatorem me esse senatus omnium
adsensu totiens iudicarit, in ea possim intueri domum meam
eversam, non ab inimico meo sed ab hoste communi, et ab
eodem aedem1 exstructam et positam in oculis civitatis, ne
umquam conquiescere possit fletus bonorum? Sp. Maeli
regnum adpetentis domus est complanata, et, quia illud2
'aequum' accidisse populus Romanus 'Maelio' iudicavit,
nomine ipso 'Aequimaeli' iustitia poenae3 comprobata est.
Sp. Cassi domus ob eandem causam est4 eversa atque in eo
loco aedis posita telluris. in Vacci pratis domus fuit M.
Vacci, quae publicata est et5 eversa ut illius facinus memoria
et6 nomine loci notaretur. M. Manlius cum ab ascensu
Capitoli Gallorum impetum reppulisset, non fuit contentus
benefici sui gloria; regnum adpetisse est iudicatus; ergo eius
domum eversam duobus lucis convestitam videtis. quam
igitur maiores nostri sceleratis ac nefariis civibus maximam
poenam constitui posse arbitrati sunt, eandem ego subibo ac
sustinebo, ut apud posteros nostros non exstinctor coniurationis
et sceleris sed auctor et dux7 fuisse videar8?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 aedem add. Lamb.
2 et quia illud L. Spengel: et qui (si quid k) aliud codd.
3 iustitia poenae Halm: stultitia poena codd.
4 est add. Bait., post eo (eodem Mbke) Klotz
5 est et ut `cod. w solus' ita PBHkbt
6 memoria et codd. praeter P1 (memoriae): facinoris memoria nomine Bait.
7 auctores et duces P1G
8 videantur P1: videamur G
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.