[142]
quae cum ita sint, pontifices, revocate iam animos vestros
ab hac subtili nostra disputatione ad universam rem publicam,
quam antea cum viris fortibus multis, in hac vero causa solis1
vestris cervicibus sustinetis. vobis universi senatus perpetua
auctoritas, cui vosmet ipsi praestantissime semper in mea
causa praefuistis, vobis Italiae magnificentissimus ille motus
municipiorumque concursus, vobis campus centuriarumque
una vox omnium, quarum vos principes atque auctores fuistis,
vobis omnes societates, omnes ordines, omnes qui aut re aut
spe denique sunt bona, omne suum2 erga meam dignitatem
studium et iudicium non modo commissum verum etiam
commendatum esse arbitrabuntur3.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.