[122]
quamquam quid ego de dedicatione loquor, aut quid de
vestro iure et religione contra quam proposueram disputo1?
ego vero, si omnia sollemnibus verbis, veteribus et traditis2
institutis acta esse dicerem, tamen me rei publicae iure
defenderem. an cum tu, eius civis discessu cuius unius
opera senatus atque omnes boni civitatem esse incolumem
totiens iudicassent, oppressam taeterrimo latrocinio cum
duobus sceleratissimis consulibus rem publicam teneres,
domum eius qui patriam a se servatam perire suo nomine
noluisset per pontificem aliquem dedicasses, posset recreata
res publica sustinere?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.