[87]
fortis et constans in optima ratione
civis P. Popilius semper fuit; tamen eius in omni vita nihil
est ad laudem inlustrius quam calamitas ipsa; quis enim
iam meminisset eum bene de re publica meritum, nisi et ab
improbis expulsus esset et per bonos restitutus? Q. Metelli
praeclarum imperium in re militari fuit, egregia censura,
omnis vita plena gravitatis; tamen huius viri laudem ad
sempiternam1 memoriam temporis calamitas propagavit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 sempiterni Madv. (ยง 112)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.