[131]
res illa plena iustitiae, sapientiae, dignitatis (censor
enim, penes quem maiores nostri, id quod tu sustulisti, iudicium
senatus de dignitate1 esse2 voluerunt, Concordiae signum
volebat in curia curiamque ei deae dedicare), praeclara voluntas
atque omni laude digna3; praescribere enim se arbitrabatur
ut sine studiis dissensionis sententiae dicerentur, si
sedem ipsam ac templum publici consili religione Concordiae
devinxisset. tu cum ferro, cum metu, cum edictis,
cum privilegiis, cum praesentibus copiis perditorum, absentis
exercitus terrore et minis, consulum societate et nefario foedere
servitute oppressam civitatem teneres, libertatis signum
posuisti magis ad ludibrium impudentiae quam ad simulationem
religionis. ille in curia quae poterat sine cuiusquam
incommodo dedicari, tu in civis4 optime de re publica meriti
cruore ac paene ossibus simulacrum non libertatis publicae,
sed licentiae conlocasti.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.