[105]
pontifices, hominem religiosum et, si vobis videtur,
quod est bonorum pontificum, monete eum modum
quendam esse religionis: nimium esse superstitiosum non
oportere. quid tibi necesse fuit anili superstitione, homo
fanatice, sacrificium quod alienae domi fieret invisere? quae
autem te tanta mentis imbecillitas tenuit ut non putares
deos satis posse placari nisi etiam muliebribus religionibus
te implicuisses1? quem umquam audisti maiorum tuorum,
qui et sacra privata coluerunt et publicis sacerdotiis praefuerunt,
cum sacrificium bonae deae fieret interfuisse?
neminem, ne illum quidem qui caecus est factus. ex quo
intellegitur multa in vita falso homines opinari, cum ille,
qui nihil viderat sciens quod nefas esset, lumina amisit2,
istius, qui non solum aspectu sed etiam incesto flagitio et
stupro caerimonias polluit, poena omnis oculorum3 ad caecitatem
mentis est conversa. hoc auctore tam casto, tam
religioso, tam sancto, tam pio potestis, pontifices, non commoveri,
cum suis dicat se manibus domum civis optimi
evertisse et eam isdem manibus consecrasse4?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.