[117]
'Pontifex,' inquit, 'adfuit.' non te pudet, cum apud
pontifices res agatur, pontificem dicere et1 non conlegium
pontificum adfuisse, praesertim cum tribunus plebis vel denuntiare
potueris vel etiam cogere? esto, conlegium non
adhibuisti: quid? de conlegio quis tandem adfuit? opus
erat enim auctoritate2, quae est in his omnibus, sed tamen
auget et aetas et honos dignitatem; opus erat etiam scientia,
quam si omnes consecuti sunt, tamen certe peritiores vetustas
facit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.