[128]
sed quia consecrabantur aedes, non privatorum
domicilia, sed quae sacrae nominantur, consecrabantur agri,
non ita ut nostra praedia, si qui vellet, sed ut imperator
agros de hostibus captos consecraret, statuebantur arae,
quae religionem adferrent ipsi ei loco quo1 essent consecratae,
haec nisi plebs2 iussisset fieri vetuit. quae si tu interpretaris
de nostris aedibus atque agris scripta esse, non repugno;
sed quaero quae lex lata sit ut tu aedis meas consecrares,
ubi tibi haec potestas data sit, quo iure feceris. neque ego
nunc de religione sed de bonis omnium nostrum, nec de
pontificio sed de iure publico disputo.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.