[143]
denique ipsi di immortales
qui hanc urbem atque hoc imperium tuentur, ut esset
omnibus gentibus posteritatique perspicuum divino me numine
esse rei publicae redditum1, idcirco mihi videntur fructum2
reditus et gratulationis meae ad suorum sacerdotum
potestatem iudiciumque revocasse. hic est enim reditus,
pontifices, haec restitutio in domo, in sedibus, in aris, in
focis, in dis penatibus reciperandis; quorum si iste suis
sceleratissimis manibus tecta sedisque convellit, ducibusque
consulibus tamquam urbe capta hanc unam domum quasi
acerrimi propugnatoris sibi delendam putavit, iam3 illi di
penates ac familiares mei per vos in meam domum mecum
erunt restituti.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.