[134]
quae cum videres,
tum te ad tuum adfinem non delectum a te, sed relictum
a ceteris contulisti. quem ego tamen credo, si est ortus ab
illis quos memoriae proditum est ab ipso hercule perfuncto
iam laboribus sacra didicisse1, in viri fortis aerumnis non ita
crudelem fuisse ut in vivi etiam2 et spirantis3 capite bustum4
suis manibus imponeret5; qui aut nihil dixit nec fecit omnino,
poenamque hanc maternae temeritatis tulit ut mutam6 in
delicto7 personam nomenque praeberet, aut, si dixit aliquid
verbis haesitantibus postemque tremebunda manu tetigit,
certe nihil rite, nihil caste, nihil more institutoque perfecit.
viderat ille Murenam, vitricum suum, consulem designatum,
ad me consulem cum Allobrogibus communis exiti indicia
adferre, audierat ex illo se a me bis salutem accepisse,
separatim semel, iterum cum universis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 didicisse k Serv. ad Aen. viii. 269: dedisse rell.
2 in vivi etiam codd.: in viventis etiam Arusianus
3 et spirantis M, Arus.: et iam sp. ς: spirantis P rell. praeter G (si irantis) e (surantis)
4 capite bustum Garat. (caput bustum bk): capitibus tum codd.
5 imponeretur k
6 mutam Naugerius (1): mutuam codd.
7 in alieno delicto Koch
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.