[31]
qua re
istam orationem qua es usus omittas licet, post illam sententiam
quam dixeram de annona pontificum animos esse
mutatos; proinde quasi isti aut de Cn. Pompeio aliter
atque ego existimo sentiant, aut quid mihi pro exspectatione
populi Romani, pro Cn. Pompei meritis erga me, pro ratione
mei temporis faciendum fuerit ignorent, aut etiam, si
cuius forte pontificis animum, quod certo scio aliter esse,
mea sententia offendit, alio modo sit constituturus aut de
religione pontifex1 aut de re publica civis quam eum aut
caerimoniarum ius aut civitatis salus coegerit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 pontifex Gulielmius: pontifices codd. praeter kM (-um) Hbc (-is)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.