[84]
ac vide quid intersit inter illum
iniquissimum patris tui casum et hanc fortunam condicionemque
nostram. patrem tuum, civem optimum, clarissimi
viri filium, qui si viveret, qua severitate fuit, tu profecto non
viveres, L. Philippus censor avunculum suum praeteriit in
recitando senatu. nihil enim poterat dicere qua re rata non
essent quae erant acta in ea re publica, in qua se illis ipsis1
temporibus censorem esse voluisset: me L. Cotta, homo
censorius, in senatu iuratus dixit se, si censor tum esset cum
ego aberam, meo loco senatorem recitaturum fuisse.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 ipsis per incuriam om. Bait.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.