[68]
haec vidit in sententia dicenda Kalendis Ianuariis vir
prudentissimus et cum rei publicae, cum mihi, tum etiam
veritati amicissimus, L. Cotta, qui legem de meo reditu
ferendam non censuit; qui me consuluisse rei publicae,
cessisse tempestati, amiciorem vobis ceterisque civibus quam
mihi1 exstitisse, vi, armis, dissensione2 hominum et3 caede
instituta4 novoque dominatu pulsum esse dixit; nihil de meo
capite potuisse ferri, nihil esse iure scriptum5 aut posse valere,
omnia contra leges moremque maiorum temere, turbulente,
per vim, per furorem esse gesta. quod si illa lex esset, nec
referre ad senatum consulibus6 nec sententiam dicere sibi
licere; quorum utrumque cum fieret, non oportere ut de
me lex ferretur decerni, ne illa quae nulla esset esse lex
iudicaretur. sententia verior, gravior, melior, utilior rei
publicae nulla esse potuit; hominis enim scelere et furore
notato similis a re publica labes in posterum demovebatur.
neque hoc Cn.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 mihi mihi acta est P1BtHG: in P verba acta est deleta sunt: mihi ac meis Naugerius (1): mihi ac te me k ed. V.: num mihi hac (s. ea) tempestate? exstitisse P2: expetiisse P1Bt (-isse b)
2 dissensione codd.: discriptione Muell. (descript. Madv.), cf. § 129
3 et P2 rell.: aut P1 (ad caedem vulg.)
4 instituta instaurata Reid, cf. § 6
5 iure scriptum Lamb.: inscriptum P rell. praeter GM (proscriptum)
6 consulibus mg. Lamb.: consules codd.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.