[115]
at videte hominis intolerabilem audaciam cum proiecta
quadam et effrenata cupiditate. monumentum iste umquam
aut religionem ullam excogitavit1? habitare laxe et magnifice
voluit duasque et magnas et nobilis domos coniungere.
eodem puncto temporis quo meus discessus isti causam
caedis eripuit, a Q. Seio contendit ut sibi domum venderet:
cum ille id negaret, primo se luminibus eius esse obstructurum
minabatur. adfirmabat Postumus se vivo illam
domum istius numquam futuram. acutus adulescens ex
ipsius sermone intellexit quid fieri oporteret; hominem
veneno apertissime sustulit; emit domum licitatoribus2 defatigatis
prope dimidio carius quam aestimabatur3. quorsum
igitur haec oratio pertinet?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.