[147]
etenim ad nostrum usum prope
modum iam est definita moderatio rei familiaris, liberis
autem nostris satis amplum patrimonium paterni nominis ac
memoriae nostrae relinquemus: domo per scelus erepta, per
latrocinium occupata, per religionis1 vim2 sceleratius etiam
aedificata quam eversa, carere sine maxima ignominia rei
publicae, meo dedecore ac dolore non possum. quapropter
si dis immortalibus, si senatui, si populo Romano, si cunctae
Italiae, si provinciis, si exteris nationibus, si vobismet
ipsis, qui in mea salute principem semper locum auctoritatemque
tenuistis, gratum et iucundum meum reditum
intellegitis esse, quaeso obtestorque vos, pontifices, ut me,
quem auctoritate studio sententiis restituistis, nunc, quoniam
senatus ita vult, manibus quoque vestris in sedibus meis
conlocetis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.