[50]
de hac igitur lege
dicimus, quasi1 iure rogata videatur, cuius quam quisque
partem tetigit digito voce praeda2 suffragio, quocumque venit,
repudiatus convictusque discessit?
quid si iis verbis scripta est ista proscriptio ut se ipsa
dissolvat? est enim: “Qvod M. Tvllivs falsvm senatvs ”
“consvltvm rettvlerit.” si igitur rettulit falsum senatus consultum,
tum est rogatio: si non rettulit, nulla est3. satisne
tibi videtur a senatu iudicatum me non modo non ementitum
esse auctoritatem eius ordinis, sed etiam unum post urbem
conditam diligentissime senatui paruisse? quot modis doceo
legem istam, quam vocas, non esse legem? quid? si etiam
pluribus de rebus uno sortitore tulisti4, tamenne arbitraris id
quod M. Drusus in legibus suis5 plerisque, perbonus6 ille vir,
M. Scauro et L. Crasso consiliariis7 non obtinuerit, id te
posse, omnium facinorum et stuprorum hominem8, decumis
et Clodiis auctoribus obtinere?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 quasi Madv.: quae codd.
2 praeda del. Jordan: praedicatione coni. Halm
3 est 'fort. praestat est?' Mueller
4 sortitore tulisti Madv.: sortitu retulisti (retulis P1) codd.: una sortitione tulisti Halm, fort. recte
5 suis bk: tuis codd. pler.
6 perbonus scripsi: bonus Naugerius (1): in bonis P rell. praeter HGMk (bonis): clarissimus Lahmeyer, innocens Muell., nobilissimus Klotz
7 consiliariis Madv.: consularis codd.
8 omnium fac. et stup. hominem scripsi: hominum (omnium HMς, hominem G) fac. et stup. omnium P rell.: hominem fac. et stup. omnium Bait.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.