[13]
qui sunt homines a Q. Metello, fratre
tuo, consule in senatu palam nominati, a quibus ille se lapidibus
adpetitum, etiam percussum esse dixit? L. Sergium
et M. Lollium nominavit. quis est iste Lollius? qui sine
ferro ne nunc quidem tecum est, qui te tribuno plebis,
nihil de me dicam, sed qui Cn. Pompeium interficiendum
depoposcit. quis est Sergius? armiger Catilinae, stipator
tui corporis, signifer seditionis, concitator tabernariorum,
damnatus iniuriarum, percussor, lapidator, fori depopulator,
obsessor curiae. his atque eius modi ducibus cum tu in
annonae caritate in consules, in senatum, in bona fortunasque
locupletium per causam inopum atque imperitorum
repentinos impetus comparares, cum tibi salus esse in otio
nulla posset1, cum desperatis ducibus decuriatos ac descriptos
haberes exercitus perditorum, nonne providendum senatui
fuit ne in hanc tantam materiem2 seditionis ista3 funesta fax
adhaeresceret?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.