[8]
primum dico senatoris
esse boni semper in senatum venire, nec cum his1 sentio qui
statuunt minus bonis temporibus in senatum ipsum non
venire23, non intellegentes4 hanc suam nimiam perseverantiam
vehementer iis quorum animum offendere voluerint et gratam5
et iucundam fuisse. at enim non nulli propter timorem,
quod se in senatu tuto non esse arbitrabantur, discesserunt.
non reprehendo, nec quaero fueritne aliquid pertimescendum:
puto suo quemque arbitratu timere oportere. cur
ego non timuerim quaeris? quia te illinc abisse constabat.
cur, cum viri boni non nulli putarint tuto se in senatu esse
non posse, ego non idem senserim? cur, cum ego me
existimassem6 tuto omnino in civitate esse non posse, illi
remanserunt7? an aliis8 licet, et recte licet, in meo metu
sibi nihil timere: mihi uni necesse erit et meam et aliorum
vicem pertimescere?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 his P rell. praeter Gk iis, e is
2 statuerunt ... ipsi non venire Lange ipsum t: ipsi rell.
3 venire ni codd. praeter PHGMe (venirent): ipsis non venire licere Jeep
4 intellegent P et pler., corr. Hbk
5 et gratam ut GMe ita PBt: gratam Hbk
6 existimassem Naugerius (1) (-avissem ek): om. P1: extimassem ed. V.: aestimavissem P2H rell. (-assem w) praeter GMe (sensissem): putarim vel senserim coni. Halm
7 remanserunt Mueller, prob. Zielinski (§ 10): rerunt PBςw: senserunt GMe: non idem senserunt Lange: restiterunt A. C. Clark: num renuerunt? Habent edd. R. et V. illuc irem (et ita b: illic ierim t)
8 An aliis P2 rell. praeter M (An eis) et G (an meis): om. P1
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.