[6]
ego vero neque veni et domo me tenui quam diu
turbulentum tempus fuit, cum servos tuos, a te iam pridem
ad bonorum caedem paratos, cum illa tua consceleratorum
ac perditorum manu armatos in Capitolium tecum venisse
constabat; quod cum mihi nuntiaretur, scito1 me domi mansisse
et tibi et gladiatoribus tuis instaurandae caedis potestatem
non fecisse. postea quam mihi nuntiatum est populum
Romanum in Capitolium propter metum atque inopiam rei
frumentariae convenisse, ministros autem scelerum tuorum
perterritos partim amissis gladiis, partim ereptis diffugisse,
veni non solum sine ullis copiis ac manu, verum etiam cum
paucis amicis.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 scito Lg. 9: scio P rell.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.